monumenta.ch > Hieronymus > sectio 9 > csg51.164 > bavPal.lat.311.164 > csg51.156 > csg48.112 > bnf17226.188 > sectio 7 > csg75.810 > sectio 12 > Ecclesiasticus, 23 > sectio 4 > sectio > bnf17226.224 > sectio 17

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, In Psalmum David CXVIII Expositio, 21, 17a
diximus quia charitas excludit timorem; nunc dicimus quia excludit omnem perturbationem. Etenim qui Deum diligit, profunda est in eo confirmatae mentis tranquillitas. Aqua, inquit, multa excludere non poterit charitatem, et flumina non inundabunt eam . Multa aqua diversarum est passionum, et flumina saecularium cupiditatum corporalibus motibus incitata, quae tamen murum charitatis subvertere non possunt. Ideoque charitate fundatus dicit: Torrentem pertransivit anima nostra . Numquid aqua maris excludere Moysis potuit charitatem? Et ut secundum litteram tibi psalmorum series suffragetur, nempe diligens Deum, tutum sibi credidit iter esse per maria. Qui autem non dilexerunt Deum, hi demersi fluctibus dignum sacrilegiis suis exitum pertulerunt. Elias atque Elisaeus Iordanem transmiserunt pede ; et haec fuit nimiae merces et gratia charitatis. Hi igitur ut transirent aquas fluvii Iordanis, passionum fluenta nostrarum mentis prius vestigio transierunt. De hac aqua dicit Dominus: Si transeas per aquam, tecum sum; et flumina non inundabunt te . Adest suis iustis semper cum aliquibus teruntur adversis; si tamen transeant mente constanti, non dubitanti; non fidei turbentur incerto.